- SCUTARIUS
- SCUTARIUSIul. Firmico l. 4. c. 14. armiger: in Glossis Graeco-Latin. Α᾿σπιδοποιὸς, i. e. scutorum artifex: in aliis: ἀξίωμα ςτρατιωτικὸν est, φέρον (subintellige θυρεὸν) Certe inter Palatinas Scholas mentio est non semel apud Scriptores, Scutariorum gentilium, clibanariorum, sagittariorum etc. de quibus vide Henr. Vales ad Ammian. l. 14. p. 33. In Aula Constantinopolitana Σκουτέριος, quod idem cum Scutario, dictus est, qui tenebat scutum et labarum Imperatoris, apud Codinum de Offic. c. 2. num. 42. Anonymus a Goaro editus,Ο῞ρα καὶ Σκουτάριον ἐκ τῆς ἀσπίδοςΤῆς βασιλικῆς, λακόντα τὴν ἀξίαν.Quâ dignitate Xyleas quidam functus legitur, apud Acropolitam num. 66. 70. etc. Iidem et Scutiferi, Gall. Escuyers, unde Scutiferia, vulgô Escurie, officium in Aula Regia, complectens quodcumque pertinet ad Scutiferos, eorum famulos, stabula, equorum ferraturas etc. apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.